- SYRTES
- SYRTESmate vadosum et scupulosum Africae inter Byzacenam ad occasum et Cyrenaicam ad ortum longe lateque diffusum; vulpg le Secche di Barbaria, et Baxos di Barbr ia Hispanis, mare Syrticum apud Senecam. In magnam et parvam dividitur. Magna, sinus est maris Africi, inter Leptin magnam ad occasum et Berenicen urbem Cyrenaicae ad ortum aditu 316. mill. pass. patens, circuitu 625. teste Plinio, l. 5. c. 4. Golfo di Solocho, et Golfo di Palo in tabul. Parva, inter Taphrudras ad occadum et Zetham promuntor. ad ortum apud Leptim magnam, quae inter utramque intercedit, ambit 300. mill. pasl. patens, quot a Carthagine distat, Golfo di Caps Ortelio; et Golso di Beito Fazello. Utraque navigantibus est periculosissima, quod mare ibi vadosum sit, arenae vehens cumulos, qui loci faciem vicissim immutant, dorsaque et ibrevia in alia atque alia loca transferunt. Urig. l. 1. Aen. v. 114.——— Tres Eurus ab altoIn brevia et Syrtes urget (miserabile visu)Illidique vadis, atque agere cingit arenae.Idem l. 4. Aen. v. 41.Et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis.Horat. l. 2. Carm. Od. 6. v. 3.Barbaras Syrtes, ubi Maura semperAestuat unda.Idem, l. 1. Od. 22. v. 5.Sive per Syrtes iter aestuosas.Idem. Epod. 9. v. 31.Exercitatas aut petit Syrtes Noto.Propert. l. 2. El. 9. v. 33.Nonsic incertô mutantur flumine Syrtes,Nec folia hibernô tam tremefacta Notô.Inde incerta Syrtis dicitur Senecae, in Hyppolyto Actu 2. v. 570. Idem Propert. l. 3. El. 18. v. 7. ubi de Impossibilibus:Et placidum Syrtes portum, et bona litora nautisPraebeat hospitio saeva Malea suo.Silius, l. ultimo, v. 639.——— Et semper naufraga Syrtis.Val. Flaccus, Argon. l. penultimô v. 86——— Et saevas accedere Syrtes.Lucanus, l. 9. v. 304.Syrtes vel primam mundo Natura figuramCum daret, in dubio pelagi terraeque reliquit.(Nam neque subsedit penitus, qui stagna prfundiAcciperet, nec se defendit ab Aequore tellus,Ambiguâ sed lege loci iacet invia sedes:Aequora fracta vadis, abruptaque terra prosundô,Et post multa sonant proiecti litora fluctus.Sic male deseruit, nullosque exegit in ususHanc partem Natura sui.) vel plenior altôOlim Syrtis erat pelagô, penitusque natabat:Sed rapidus Titan pontô sua lumina pascens,Aequora subduxit Zonae vicna perustae:Et nunc ipontus adhuc Phoebô siccante repugnat.Mox ubi damnosum radios adnio verit aevum,Tellus Syrtis erit: nam iam brevis unda superneInnatat, et late periturum deficit aequor.Sallustius, in Iugurtha, c. 78. Ceterum situm erat inter duas Syrtes, quibus nomen ex re inditum. Nam duo sunt sinus prope in extrema Asrica, impares magnitudine, pari naturâ, quorum porxima terrae praealta sunt, cetera, uti sors tulit alta, alia in tempestate vadosa: nam ubi mare magnum esse, et saevire ventis coepit, limum, arenamque et saxa ingentia fluctus trahunt; ita facies locorum cum ventis simul mutatur. Seneca, l. de Vita beata, c. 14. Sicut deprehensi in mari Syrtico, modô in sicco relinquuntur, modo torrente unda sluctuantur. Vide Plin. l. 5. c. 4. Mela, l. 1. c. 7. Syrti sinus es centum fere milia passuum, qua mare accipit, patens: trecenta, qua cingit. Verum importuosus, atque atrox, et ob vadorum frequentium brevia, magisque etiam ob alternos motus pelagi affluentis et refluentis infestus. Solinus, c. 30. Inter duas Syrtes quas inaccessas vadosum ac reciprocum mare efficit. Cuius sali desectus atque incrementa haud promptum est deprehendere; ita incertis motibus, nunc in brevia rescinditur dorsuosa, nunc aestibus inundatur inquietis. Hactenus Latini; iam Graecos videamus. Dio Chrysostomus in fabula Libyca, Orat. 5. Ε᾿ςὶ δὲ ἡ Σύρτις κόλπος θαλάττης εἰϚέχων ἐπὶ πολὺ τῆς χώρας, καὶ τριῶν ἡμερῶν φασι, πλοῦς ἀκολύτως πλέουσι. Τοῖς δὲ κατενεχθεῖσιν, οὐκ εἶναι τοὶ ἐκπλοῦν δυνατὸν. Βράχεα γὰρ καὶ διθάλαττα, καὶ ταινίαι μακραὶ μέχρι πολλοῦ διήκουϚαι παντάπαϚιν ἄπορον καὶ δύσκολον παρέχουϚι τὸ πέλαγος οὐ γὰρ ἐςι κατ᾿ ἐκεῖνα τὸ τῆς θαλάττης ἀγγειȏν καθαρόν. κοῖλος δὲ καὶ ψαμμώδης ὁ τόπος ὢν, ἐκδέχεται τὸ πελαγος, οὐδὲν ἔχων ςερεόν. etc. St rabo, l. 17. Η῾χαλεπότης δὲ καὶ ταύτης τῆς Σύρτεως καὶ τῆς μικρᾶς, ὅτι πολλαχοῦ τεναγώδης ἐςὶν ὁ βυθὸς κατα τὰς ἀμπώτεις, καὶ τὰς πλημμυρίδας, συμβαίνει τισὶν ἐμπίπτειν εἰς τὰ βράχη, καὶ καθίζειν, ςπανίον δ᾿ εἶναι τὸ σωζόμενον ςκάφος. Διόπερ πόῤῥωθεν τὸν παράπλουν ποιοῦνται, φυλαττόμενοι μὴ ἐμπέσοιεν εἰς τοὺς κόλπους ὐπ ἀνέμων ἀφύλακτοι ληφθέντες. Vide seqq. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.